- MERIDIES
- MERIDIESan quasi medidies, i. 3. medius dies: vel quia tum purius micat aether, quasi merus dies, septimum est diei tempus, de quo vide in voce Dies. Eam non reperiti ion XII. Tabbl. Plinius ait l. 7. c. 60. Duodecim Tabb. Ortus tantum et Occasus nominantur. Post aliquot annos adiectus et Meridies. Accensô Consulum id pronunitante cum Curio inter Rostra et Graecostasin prospexisset talem Solem. Cum tamen mentionem illius in XII. Tabbl. disertam habeamus, apud A. Gellium l. 17. c. 2. Ante Meridiem causam conscito, et Auctorem ad Herenium l. 2. nec non Censorinum de die Natali c. 23. ubi inquit, Horarum nomen non minus annos 300. Romae ignoratum esse credibile est: Nam in XII. Tabb. nusquam nominatas horas invenias, ut in alliis postea legibus: sed ante Meridiem: eo videl. quod partes diei, bifariam tum divisi, Meridies discernebat. Quae in speciem contraria conciliaturus I. Gothofredus, Lucem dici in Legg. XII. Tabb. in duas quidem partes παχυμερέςτερον distinctam sic fuisse, ut una, ante Meridiem; altera post Meridiem, diceretur: Meridiem tamen ipsam in Tabb. illis speciatim designatam non fuisse; quia eô tempore, cum Leges hae Decemvirales conscriberentur, nondum observatum fuerit exacte momentum illud, quod medium divideret diem; ait. Vide Iac. oiselium ICtum. Notis in Gellii locum praesatum, et supra Hora, item Horologium. Sequentibus igitur temporibus, cum dies civilis seu νυχθήμερον in plures minutas et quidem 15. partes, nominibus suis distinctas, quarum qpud Poetas mentio passim, divisum esset, a media nocte incipiendo: sexta ad Meridiem, Angl. The fore-noon, septiam Meridies, Angl. Midday or noon, octava, de Meridie sive tempus occiduum, Angl. After-noon, appellata est, vide Thom. Godwynum Antholog. Rom. l. 3. sect. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.